monumenta.ch > Ambrosius > sectio 61

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 12, 61
Quis vero quamvis instructum ad consilii opem, difficili tamen accessu, ambiat; in quo sit illud, tanquam si quis aquae fontem praecludat? Quid enim prodest habere sapientiam, si consilium neges? Si consulendi intercludas copiam, clausisti fontem; ut nec aliis influat, nec tibi prosit.